monumenta.ch > Servius > 682
Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 681 <<<     >>> Versus 683

Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 8, Versus 682

1 lm|parte alia|lm non e contra, sed in alia parte aciei.
2 lm|ventis et dis agrippa secundis|lm Agrippa dicitur ab aegro partu, id est qui pedibus nascitur. sed hic Agrippa non adeo claro genere ortus, viribus et societate Augusti ad summos honores pervenit: nam et tribunus plebi quietissimus fuit, et post tertium consul, et in multis bellis cum Augusto gestis victoriam Augusto sua virtute confecit: nam et Sextum Pompeium apud Mylas ipse devicit, et apud Actium Antonium et Cleopatram navali certamine prope ipse superavit: ob quod meruit etiam gener esse Augusto. 'secundis' ergo dixit Augusti comparatione: nam hoc dicit: Augustus nimio ventorum et numinum utebatur favore, Agrippa sequenti, hoc est, ille habuit primum favorem, hic secundum. Hadrianus scribit Agrippam solitum tempestate orta milites cogere naves in fluctus urgere, ut consuetudine discriminis dempto metu redderet eos adversum pericula fortiores: ergo πρὸς ἀντιδιαστολήν saevi maris, quod exercitationi militibus erat, ait 'diis et ventis secundis' esse pugnatum, ut tempestatem quidem Agrippa non timuerit, sed favor divinus maria constraverit. nam et ipsa Actiaca pugna cum aquilo ei esset adversus, eo exercitio, quo milites adsueverat adversum fluctus naves agere, ad portum se fugere finxisse: qua re cum hostes decepti insequi conati essent, conversis subito navigiis suis Alexandrinas naves incurrisse et telis ac flammis in eas missis, refragante hostibus flatu, cum nihil ipsi tale facere possent, victoriam consecutum. merito ergo 'ventis secundis'.
Servius HOME

bav1646.352 bnf7959.208 bnf7960.162 bnf7962.82 bnf10307.404 csg861.368 med221.299 uldBPL52.98